“Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis! soles occidere et redire possunt; nobis cum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, deinde usque altera mille, deinde centum; dein, cum milia multa fecerimus, conturbabimus illa, ne sciamus, aut ne quis malus invidere possit cum tantum sciat esse basiorum.”
“soles occidere et redire possunt: nobis cum semel occidit breuis lux, nox est perpetua una dormienda. ”
“Ille mi par esse deo videturille, si fas est, superare divos,qui sedens adversus identitem tespectat et auditdulce ridentem, misero quod omniseripit sensus mihi: nam simul te,Lesbia, aspexi, nihil est super milingua sed torpet, tenuis sub artusflamma demanat, sonitu suoptetintinant aures gemina, tegunturlumina nocte.otium, Catulle, tibi molestum est;otio exsultas nimiumque gestis;otium et reges prius et beatasperdidit urbes.”
“Atque in perpetuum, frater, ave atque vale.”
“Ave Atque ValeHail and farewell”
“O furum optime balneariorumVibenni pater et cineadi fili(nam dextra pater inquinatiore,culo filius est voraciore),cur non exilium malasque in orasitis? quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas,fili, non potes asse venditare.”
“Odi et amo. quare id faciam, fortasse requiris?nescio, sed fieri sentio et excrucior.”