“Quid? Quod eadem mente res dissimillimas comprehendimus, ut colorem saporem, calorem, odorem, sonum? Quae numquam quinque nuntiis animus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is omnium iudex solus esset.”
“nemo enim umquam est oratorem, quod Latine loqueretur, admiratus; si est aliter, inrident neque eum oratorem tantum modo, sed hominem non putant.”
“et quid amabo nisi quod ænigma est?”
“Omnia mea mecum porto.”
“atque illi artifices corporis simulacra ignotis nota faciebant; quae uel si nulla, nihilo sint tamen obscuriores clari uiri.”
“quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae.”
“Mea mihi conscientia pluris est quam omnium sermo”