“Ode 4.7Diffugere niues, redeunt iam gramina campis arboribus comae;mutat terra uices et decrescentia ripas flumina praetereunt;Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda chorus.Inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem.Frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas, interitura simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: non ubi decidimusquo pater Aeneas, quo diues Tullus et Ancus, puluis et umbra sumus.Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi?Cuncta manus auidas fugient heredis, amico quae dederis animo. Cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria,non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas;infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum,nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro uincula Pirithoo.”

Horace

Explore This Quote Further

Quote by Horace: “Ode 4.7Diffugere niues, redeunt iam gramina camp… - Image 1

Similar quotes

“Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi?Cuncta manus auidas fugient heredis, amico quae dederis animo.”


“Pulvis et umbra sumus. (We are but dust and shadow.)”


“quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae.”


“„De gustibus et coloribus non est disputandum.”


“O furum optime balneariorumVibenni pater et cineadi fili(nam dextra pater inquinatiore,culo filius est voraciore),cur non exilium malasque in orasitis? quandoquidem patris rapinae notae sunt populo, et natis pilosas,fili, non potes asse venditare.”


“Cedes coemptis saltibus et domouillaque flauus quam Tiberis lauit,cedes et exstructis in altumdiuitiis potietur heres.”