“Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi?Cuncta manus auidas fugient heredis, amico quae dederis animo.”
“Ode 4.7Diffugere niues, redeunt iam gramina campis arboribus comae;mutat terra uices et decrescentia ripas flumina praetereunt;Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda chorus.Inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem.Frigora mitescunt Zephyris, uer proterit aestas, interitura simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.Damna tamen celeres reparant caelestia lunae: non ubi decidimusquo pater Aeneas, quo diues Tullus et Ancus, puluis et umbra sumus.Quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi?Cuncta manus auidas fugient heredis, amico quae dederis animo. Cum semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria,non, Torquate, genus, non te facundia, non te restituet pietas;infernis neque enim tenebris Diana pudicum liberat Hippolytum,nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro uincula Pirithoo.”
“Quae caret ora cruore nostro?”
“Dimidium facti qui coepit habet: sapere aude" ("He who has begun is half done: dare to know!").”
“Caelum non animum mutant qui trans mare currunt.(They change their sky, not their soul, who rush across the sea.)”
“Ut haec ipsa qui non sentiat deorum vim habere is nihil omnino sensurus esse videatur."If any man cannot feel the power of God when he looks upon the stars, then I doubt whether he is capable of any feeling at all.”
“Tu ne quaesieris--scire nefas--quem mihi, quem tibi finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios temptaris numeros. Ut melius, quidquid erit, pati. . . . Spem longam reseces. Dum loquimur fugerit invida aetas. Carpe diem, quam minimum credula postero.”