“Semper ego auditor tantum? numquamne reponamvexatus totiens rauci Theseide Cordi?inpune ergo mihi recitaverit ille togatas,hic elegos? inpune diem consumpserit ingensTelephus aut summi plena iam margine libriscriptus et in tergo necdum finitus Orestes?nota magis nulli domus est sua quam mihi lucusMartis et Aeoliis vicinum rupibus antrumVulcani. Quid agant venti, quas torqueat umbrasAeacus, unde alius furtivae devehat aurumpelliculae, quantas iaculetur Monychus ornos,Frontonis platani convulsaque marmora clamantsemper et adsiduo ruptae lectore columnae:expectes eadem a summo minimoque poeta.et nos ergo manum ferulae subduximus, et nosconsilium dedimus Sullae, privatus ut altumdormiret; stulta est clementia, cum tot ubiquevatibus occurras, periturae parcere chartae.cur tamen hoc potius libeat decurrere campoper quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,si vacat ac placidi rationem admittitis, edam.”

Juvenal

Explore This Quote Further

Quote by Juvenal: “Semper ego auditor tantum? numquamne reponamvexa… - Image 1

Similar quotes

“odi hanc ego quae repetit uoluitque Palaemonis artem seruata semper lege et ratione loquendi ignotosque mihi tenet antiquaria uersus nec curanda uiris.”


“quid Romae faciam? mentiri nescio; librum, si malus est, nequeo laudare et poscere; motus astrorum ignoro; funus promittere patris nec uolo nec possum; ranarum uiscera numquam inspexi; ferre ad nuptam quae mittit adulter, quae mandat, norunt alii; me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo tamquam mancus et extinctae corpus non utile dextrae.”


“incipe, Calliope. licet et considere: non estcantandum, res uera agitur. narrate, puellae 35Pierides, prosit mihi uos dixisse puellas.”


“O quam salubre, quam iucundum et suave est sedere in solitudine et tacere et loqui cum Deo!”


“Non inpune feres neque'' ait ''reddere Canenti, laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces rebus'' ait ''sed amans et laesa et femina Circe!”


“Panem et circenses.”