“postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether in gremium matris terrai praecipitavit;at nitidae surgunt fruges ramique virescuntarboribus, crescunt ipsae fetuque gravantur.hinc alitur porro nostrum genus atque ferarum,hinc laetas urbes pueris florere videmus frondiferasque novis avibus canere undique silvas,hinc fessae pecudes pinguis per pabula laetacorpora deponunt et candens lacteus umoruberibus manat distentis, hinc nova prolesartubus infirmis teneras lasciva per herbas ludit lacte mero mentes perculsa novellas.haud igitur penitus pereunt quaecumque videntur,quando alit ex alio reficit natura nec ullamrem gigni patitur nisi morte adiuta aliena.”

Titus Lucretius Carus

Explore This Quote Further

Quote by Titus Lucretius Carus: “postremo pereunt imbres, ubi eos pater aether in… - Image 1

Similar quotes

“E tenebris tantis tam clarum extollere lumenqui primus potuisti inlustrans commoda vitae,te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nuncficta pedum pono pressis vestigia signis,non ita certandi cupidus quam propter amoremquod te imitari aveo; quid enim contendat hirundocycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haediconsimile in cursu possint et fortis equi vis?tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobissuppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,floriferis ut apes in saltibus omnia libant,omnia nos itidem depascimur aurea dicta,aurea, perpetua semper dignissima vita.nam simul ac ratio tua coepit vociferarinaturam rerum divina mente coortadiffugiunt animi terrores, moenia mundidiscedunt. totum video per inane geri res.apparet divum numen sedesque quietae,quas neque concutiunt venti nec nubila nimbisaspergunt neque nix acri concreta pruinacana cadens violat semper[que] innubilus aetherintegit et large diffuso lumine ridet:omnia suppeditat porro natura neque ullares animi pacem delibat tempore in ullo.”


“Si donc les corps premiers sont, comme je l'ai montré, solides et sans vide, ils sont nécessairement doués d'éternité. Du reste si la matière n'avait pas été éternelle, depuis longtemps déjà les choses seraient toutes et tout entières retournées au néant, et c'est du néant que serait né de nouveau tout ce que nous voyons.”


“Every person tries to flee himself—yet despite ourselves, we remain attached to this self which we hate.”


“Continual dropping wears away a stone.”


“Life is one long struggle in the dark.”


“Truths kindle light for truths.”